Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Consecration of Aaron and His Sons

Lev 8:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 8:2  tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis 

Lev 8:3  et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi 

Lev 8:4  fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores 

Lev 8:5  ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri 

Lev 8:6  statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos 

Lev 8:7  vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit 

Lev 8:8  quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas 

Lev 8:9  cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus 

Lev 8:10  tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua 

Lev 8:11  cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo 

Lev 8:12  quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit 

Lev 8:13  filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus 

Lev 8:14  obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas 

Lev 8:15  immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius 

Lev 8:16  adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare 

Lev 8:17  vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus 

Lev 8:18  obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas 

Lev 8:19  immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum 

Lev 8:20  ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni 

Lev 8:21  lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei 

Lev 8:22  obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas 

Lev 8:23  quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis 

Lev 8:24  obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum 

Lev 8:25  adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit 

Lev 8:26  tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum 

Lev 8:27  tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino 

Lev 8:28  rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini 

Lev 8:29  tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus 

Lev 8:30  adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum 

Lev 8:31  cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos 

Lev 8:32  quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet 

Lev 8:33  de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio 

Lev 8:34  sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur 

Lev 8:35  die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est 

Lev 8:36  feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi 

 


  1. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 01

  2. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02

  3. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03

  4. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04

  5. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 05

  6. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06

  7. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07

  8. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 08

  9. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09

  10. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 10

  11. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 11

  12. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 12

  13. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 13

  14. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 14

  15. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 15

  16. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 16

  17. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 17

  18. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 18

  19. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 19

  20. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 20

  21. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 21

  22. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 22

  23. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 23

  24. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24

  25. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 25

  26. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 26

  27. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Leviticus

    Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 27

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소