Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Lev 7:1  haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est 

Lev 7:2  idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris 

Lev 7:3  offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia 

Lev 7:4  duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis 

Lev 7:5  et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto 

Lev 7:6  omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est 

Lev 7:7  sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit 

Lev 7:8  sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius 

Lev 7:9  et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur 

Lev 7:10  sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur 

Lev 7:11  haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino 

Lev 7:12  si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas 

Lev 7:13  panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis 

Lev 7:14  ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem 

Lev 7:15  cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane 

Lev 7:16  si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est 

Lev 7:17  quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet 

Lev 7:18  si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit 

Lev 7:19  caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea 

Lev 7:20  anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis 

Lev 7:21  et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis 

Lev 7:22  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 7:23  loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis 

Lev 7:24  adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios 

Lev 7:25  si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo 

Lev 7:26  sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus 

Lev 7:27  omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis 

Lev 7:28  locutus est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 7:29  loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius 

Lev 7:30  tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti 

Lev 7:31  qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius 

Lev 7:32  armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis 

Lev 7:33  qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua 

Lev 7:34  pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel 

Lev 7:35  haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur 

Lev 7:36  et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis 

Lev 7:37  ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis 

Lev 7:38  quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai 

 


Articles

1