Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Lev 6:1  locutus est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 6:2  anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit 

Lev 6:3  sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines 

Lev 6:4  convicta delicti reddet 

Lev 6:5  omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat 

Lev 6:6  pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti 

Lev 6:7  qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit 

The Priests and the Offerings

Lev 6:8  locutus est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 6:9  praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit 

Lev 6:10  vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare 

Lev 6:11  spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet 

Lev 6:12  ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum 

Lev 6:13  ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari 

Lev 6:14  haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari 

Lev 6:15  tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino 

Lev 6:16  reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi 

Lev 6:17  ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto 

Lev 6:18  mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur 

Lev 6:19  et locutus est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 6:20  haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere 

Lev 6:21  quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino 

Lev 6:22  sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari 

Lev 6:23  omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo 

Lev 6:24  locutus est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 6:25  loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est 

Lev 6:26  sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi 

Lev 6:27  quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto 

Lev 6:28  vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua 

Lev 6:29  omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est 

Lev 6:30  hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni 

 


Articles

1