Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Lev 5:1  si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam 

Lev 5:2  anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit 

Lev 5:3  et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto 

Lev 5:4  anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum 

Lev 5:5  agat paenitentiam pro peccato 

Lev 5:6  et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius 

Lev 5:7  sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum 

Lev 5:8  dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur 

Lev 5:9  et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est 

Lev 5:10  alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei 

Lev 5:11  quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est 

Lev 5:12  tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit 

Lev 5:13  rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere 

Laws for Guilt Offerings

Lev 5:14  locutus est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 5:15  anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii 

Lev 5:16  ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei 

Lev 5:17  anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam 

Lev 5:18  offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei 

Lev 5:19  quia per errorem deliquit in Dominum 

 


List of Articles
번호 분류 제목
27 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 01
26 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02
25 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03
24 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04
» Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 05
22 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06
21 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07
20 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 08
19 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09
18 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 10
17 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 11
16 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 12
15 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 13
14 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 14
13 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 15
12 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 16
11 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 17
10 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 18
9 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 19
8 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 20
7 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 21
6 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 22
5 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 23
4 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24
3 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 25
2 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 26
1 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 27
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소