Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laws for Sin Offerings

Lev 4:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 4:2  loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit 

Lev 4:3  si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino 

Lev 4:4  et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino 

Lev 4:5  hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii 

Lev 4:6  cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii 

Lev 4:7  ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi 

Lev 4:8  et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt 

Lev 4:9  duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis 

Lev 4:10  sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti 

Lev 4:11  pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo 

Lev 4:12  et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur 

Lev 4:13  quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est 

Lev 4:14  et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi 

Lev 4:15  et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini 

Lev 4:16  inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii 

Lev 4:17  tincto digito aspergens septies contra velum 

Lev 4:18  ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii 

Lev 4:19  omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare 

Lev 4:20  sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus 

Lev 4:21  ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis 

Lev 4:22  si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur 

Lev 4:23  et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum 

Lev 4:24  ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est 

Lev 4:25  tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius 

Lev 4:26  adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei 

Lev 4:27  quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat 

Lev 4:28  et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam 

Lev 4:29  ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti 

Lev 4:30  tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius 

Lev 4:31  omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei 

Lev 4:32  sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam 

Lev 4:33  ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae 

Lev 4:34  sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius 

Lev 4:35  omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi 

 


Articles

1