Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laws for Grain Offerings

Lev 2:1  anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus 

Lev 2:2  ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino 

Lev 2:3  quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 

Lev 2:4  cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita 

Lev 2:5  si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento 

Lev 2:6  divides eam minutatim et fundes supra oleum 

Lev 2:7  sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur 

Lev 2:8  quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis 

Lev 2:9  qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino 

Lev 2:10  quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 

Lev 2:11  omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini 

Lev 2:12  primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis 

Lev 2:13  quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal 

Lev 2:14  sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino 

Lev 2:15  fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est 

Lev 2:16  de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus 

 


Articles

1