The Tabernacle Erected
Exo 40:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Exo 40:2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
Exo 40:3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
Exo 40:4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
Exo 40:5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
Exo 40:6 et ante illud altare holocausti
Exo 40:7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
Exo 40:8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
Exo 40:9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
Exo 40:10 altare holocausti et omnia vasa eius
Exo 40:11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
Exo 40:12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
Exo 40:13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
Exo 40:14 (SEE 40:13)
Exo 40:15 (SEE 40:13)
Exo 40:16 (40:14) fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
Exo 40:17 (40:15) igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
Exo 40:18 (40:16) erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
Exo 40:19 (40:17) et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
Exo 40:20 (40:18) posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
Exo 40:21 (40:19) cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
Exo 40:22 (40:20) posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
Exo 40:23 (40:21) ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
Exo 40:24 (40:22) posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
Exo 40:25 (40:23) locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
Exo 40:26 (40:24) posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
Exo 40:27 (40:25) et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
Exo 40:28 (40:26) posuit et tentorium in introitu tabernaculi
Exo 40:29 (40:27) et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
Exo 40:30 (40:28) labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
Exo 40:31 (40:29) laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
Exo 40:32 (40:30) cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
Exo 40:33 (40:31) erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
The Glory of the Lord
Exo 40:34 (40:32) operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
Exo 40:35 (40:33) nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
Exo 40:36 (40:34) si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
Exo 40:37 (40:35) si pendebat desuper manebant in eodem loco
Exo 40:38 (40:36) nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
Previous
List