Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Making the Priestly Garments

Exo 39:1  de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi 

Exo 39:2  fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 

Exo 39:3  opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine 

Exo 39:4  duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum 

Exo 39:5  et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi 

Exo 39:6  paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel 

Exo 39:7  posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi 

Exo 39:8  fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 

Exo 39:9  quadrangulum duplex mensurae palmi 

Exo 39:10  et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus 

Exo 39:11  in secundo carbunculus sapphyrus iaspis 

Exo 39:12  in tertio ligyrius achates amethistus 

Exo 39:13  in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos 

Exo 39:14  ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum 

Exo 39:15  fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo 

Exo 39:16  et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis 

Exo 39:17  e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant 

Exo 39:18  haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur 

Exo 39:19  stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi 

Exo 39:20  fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam 

Exo 39:21  et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem 

Exo 39:22  deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta 

Exo 39:23  et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum 

Exo 39:24  tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi 

Exo 39:25  fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius 

Exo 39:26  et mitras cum coronulis suis ex bysso 

Exo 39:27  feminalia quoque linea byssina 

Exo 39:28  cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi 

Exo 39:29  fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini 

Exo 39:30  et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi 

Exo 39:31  perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi 

Exo 39:32  et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases 

Exo 39:33  opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus 

Exo 39:34  velum arcam vectes propitiatorium 

Exo 39:35  mensam cum vasis et propositionis panibus 

Exo 39:36  candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo 

Exo 39:37  altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus 

Exo 39:38  et tentorium in introitu tabernaculi 

Exo 39:39  altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis 

Exo 39:40  tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri 

Exo 39:41  vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius 

Exo 39:42  obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus 

Exo 39:43  quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15