Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Making the Altar of Burnt Offering

Exo 38:1  fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine 

Exo 38:2  cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis 

Exo 38:3  et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula 

Exo 38:4  craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam 

Exo 38:5  fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum 

Exo 38:6  quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis 

Exo 38:7  induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum 

Making the Bronze Basin

Exo 38:8  fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi 

Making the Court

Exo 38:9  et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum 

Exo 38:10  columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea 

Exo 38:11  aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant 

Exo 38:12  in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea 

Exo 38:13  porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria 

Exo 38:14  e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus 

Exo 38:15  et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem 

Exo 38:16  cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat 

Exo 38:17  bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento 

Exo 38:18  et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria 

Exo 38:19  columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae 

Exo 38:20  paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos 

Materials for the Tabernacle

Exo 38:21  haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis 

Exo 38:22  quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat 

Exo 38:23  iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso 

Exo 38:24  omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii 

Exo 38:25  oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum 

Exo 38:26  fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet 

Exo 38:27  centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis 

Exo 38:28  de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento 

Exo 38:29  aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli 

Exo 38:30  ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent 

Exo 38:31  et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15