Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Making the Ark

Exo 37:1  fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris 

Exo 37:2  et fecit illi coronam auream per gyrum 

Exo 37:3  conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero 

Exo 37:4  vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro 

Exo 37:5  et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam 

Exo 37:6  fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine 

Exo 37:7  duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii 

Exo 37:8  cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii 

Exo 37:9  extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes 

Making the Table

Exo 37:10  fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem 

Exo 37:11  circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum 

Exo 37:12  ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream 

Exo 37:13  fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 

Exo 37:14  contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari 

Exo 37:15  ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro 

Exo 37:16  et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba 

Making the Lampstand

Exo 37:17  fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant 

Exo 37:18  sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera 

Exo 37:19  tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri 

Exo 37:20  in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 

Exo 37:21  et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno 

Exo 37:22  et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo 

Exo 37:23  fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo 

Exo 37:24  talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis 

Making the Altar of Incense

Exo 37:25  fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua 

Exo 37:26  vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus 

Exo 37:27  fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari 

Exo 37:28  ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis 

Exo 37:29  conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii 

 


List of Articles
번호 분류 제목
40 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
39 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
38 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
37 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
36 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
35 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
34 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
33 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
32 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
31 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
30 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
29 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
28 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
27 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
26 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
25 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
24 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17
23 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18
22 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19
21 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20
20 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21
19 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22
18 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23
17 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24
16 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25
15 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26
14 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27
13 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28
12 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29
11 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30
10 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31
9 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32
8 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33
7 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34
6 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35
5 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36
» Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37
3 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38
2 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39
1 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소