Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sabbath Regulations

Exo 35:1  igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri 

Exo 35:2  sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur 

Exo 35:3  non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati 

Contributions for the Tabernacle

Exo 35:4  et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens 

Exo 35:5  separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes 

Exo 35:6  hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 

Exo 35:7  et pelles arietum rubricatas et ianthinas 

Exo 35:8  ligna setthim 

Exo 35:9  et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum 

Exo 35:10  lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis 

Exo 35:11  quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit 

Exo 35:12  tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases 

Exo 35:13  arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur 

Exo 35:14  mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus 

Exo 35:15  candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium 

Exo 35:16  altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi 

Exo 35:17  altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius 

Exo 35:18  cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli 

Exo 35:19  paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis 

Exo 35:20  vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi 

Exo 35:21  egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi 

Exo 35:22  obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat 

Exo 35:23  viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est 

Exo 35:24  si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas 

Exo 35:25  argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus 

Exo 35:26  sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum 

Exo 35:27  et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes 

Exo 35:28  principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale 

Exo 35:29  aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum 

Construction of the Tabernacle

Exo 35:30  omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt 

Exo 35:31  dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda 

Exo 35:32  implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina 

Exo 35:33  ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest 

Exo 35:34  dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan 

Exo 35:35  ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant 

 


Articles

1