Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Priests' Garments

Exo 28:1  adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 

Exo 28:2  faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem 

Exo 28:3  et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi 

Exo 28:4  haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi 

Exo 28:5  accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum 

Exo 28:6  facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito 

Exo 28:7  duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant 

Exo 28:8  ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 

Exo 28:9  sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel 

Exo 28:10  sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum 

Exo 28:11  opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos 

Exo 28:12  et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem 

Exo 28:13  facies et uncinos ex auro 

Exo 28:14  et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis 

Exo 28:15  rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 

Exo 28:16  quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine 

Exo 28:17  ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus 

Exo 28:18  in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis 

Exo 28:19  in tertio ligyrius achates et amethistus 

Exo 28:20  in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos 

Exo 28:21  habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus 

Exo 28:22  facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo 

Exo 28:23  et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate 

Exo 28:24  catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius 

Exo 28:25  et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit 

Exo 28:26  facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt 

Exo 28:27  nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali 

Exo 28:28  et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari 

Exo 28:29  portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum 

Exo 28:30  pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper 

Exo 28:31  facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam 

Exo 28:32  in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur 

Exo 28:33  deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis 

Exo 28:34  ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum 

Exo 28:35  et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur 

Exo 28:36  facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino 

Exo 28:37  ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram 

Exo 28:38  inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus 

Exo 28:39  stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii 

Exo 28:40  porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem 

Exo 28:41  vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi 

Exo 28:42  facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina 

Exo 28:43  et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum 

 


  1. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

    CategoryExodus
    Read More
  2. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

    CategoryExodus
    Read More
  3. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

    CategoryExodus
    Read More
  4. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

    CategoryExodus
    Read More
  5. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

    CategoryExodus
    Read More
  6. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

    CategoryExodus
    Read More
  7. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

    CategoryExodus
    Read More
  8. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

    CategoryExodus
    Read More
  9. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

    CategoryExodus
    Read More
  10. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

    CategoryExodus
    Read More
  11. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

    CategoryExodus
    Read More
  12. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

    CategoryExodus
    Read More
  13. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

    CategoryExodus
    Read More
  14. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

    CategoryExodus
    Read More
  15. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

    CategoryExodus
    Read More
  16. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

    CategoryExodus
    Read More
  17. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17

    CategoryExodus
    Read More
  18. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18

    CategoryExodus
    Read More
  19. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19

    CategoryExodus
    Read More
  20. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20

    CategoryExodus
    Read More
  21. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21

    CategoryExodus
    Read More
  22. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22

    CategoryExodus
    Read More
  23. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23

    CategoryExodus
    Read More
  24. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24

    CategoryExodus
    Read More
  25. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25

    CategoryExodus
    Read More
  26. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26

    CategoryExodus
    Read More
  27. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27

    CategoryExodus
    Read More
  28. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28

    CategoryExodus
    Read More
  29. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29

    CategoryExodus
    Read More
  30. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30

    CategoryExodus
    Read More
  31. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31

    CategoryExodus
    Read More
  32. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32

    CategoryExodus
    Read More
  33. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33

    CategoryExodus
    Read More
  34. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34

    CategoryExodus
    Read More
  35. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35

    CategoryExodus
    Read More
  36. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36

    CategoryExodus
    Read More
  37. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37

    CategoryExodus
    Read More
  38. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38

    CategoryExodus
    Read More
  39. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39

    CategoryExodus
    Read More
  40. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40

    CategoryExodus
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소