Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Bronze Altar

Exo 27:1  facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine 

Exo 27:2  cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere 

Exo 27:3  faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis 

Exo 27:4  craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei 

Exo 27:5  quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium 

Exo 27:6  facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis 

Exo 27:7  et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum 

Exo 27:8  non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est 

The Court of the Tabernacle

Exo 27:9  facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 

Exo 27:10  et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea 

Exo 27:11  similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 

Exo 27:12  in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 

Exo 27:13  in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 

Exo 27:14  in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem 

Exo 27:15  et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 

Exo 27:16  in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem 

Exo 27:17  omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 

Exo 27:18  in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 

Exo 27:19  cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies 

Oil for the Lamp

Exo 27:20  praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper 

Exo 27:21  in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel 

 


Articles

1