Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Tabernacle

Exo 26:1  tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies 

Exo 26:2  longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria 

Exo 26:3  quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt 

Exo 26:4  ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari 

Exo 26:5  quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari 

Exo 26:6  facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat 

Exo 26:7  facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi 

Exo 26:8  longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium 

Exo 26:9  e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices 

Exo 26:10  facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur 

Exo 26:11  quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat 

Exo 26:12  quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi 

Exo 26:13  et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens 

Exo 26:14  facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus 

Exo 26:15  facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim 

Exo 26:16  quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem 

Exo 26:17  in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur 

Exo 26:18  quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum 

Exo 26:19  quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur 

Exo 26:20  in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt 

Exo 26:21  quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur 

Exo 26:22  ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas 

Exo 26:23  et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi 

Exo 26:24  eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur 

Exo 26:25  et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis 

Exo 26:26  facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi 

Exo 26:27  et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam 

Exo 26:28  qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum 

Exo 26:29  ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis 

Exo 26:30  et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est 

Exo 26:31  facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum 

Exo 26:32  quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas 

Exo 26:33  inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur 

Exo 26:34  pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum 

Exo 26:35  mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis 

Exo 26:36  facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii 

Exo 26:37  et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae 

 


Articles

1