Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laws About Slaves

Exo 21:1  haec sunt iudicia quae propones eis 

Exo 21:2  si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis 

Exo 21:3  cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul 

Exo 21:4  sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo 

Exo 21:5  quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber 

Exo 21:6  offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum 

Exo 21:7  si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt 

Exo 21:8  si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam 

Exo 21:9  sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi 

Exo 21:10  quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit 

Exo 21:11  si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia 

Exo 21:12  qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur 

Exo 21:13  qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat 

Exo 21:14  si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur 

Exo 21:15  qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur 

Exo 21:16  qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur 

Exo 21:17  qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur 

Exo 21:18  si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo 

Exo 21:19  si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat 

Exo 21:20  qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit 

Exo 21:21  sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est 

Exo 21:22  si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint 

Exo 21:23  sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima 

Exo 21:24  oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede 

Exo 21:25  adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore 

Exo 21:26  si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit 

Exo 21:27  dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos 

Exo 21:28  si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit 

Exo 21:29  quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident 

Exo 21:30  quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus 

Exo 21:31  filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit 

Exo 21:32  si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur 

Laws About Restitution

Exo 21:33  si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam 

Exo 21:34  dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit 

Exo 21:35  si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient 

Exo 21:36  sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet 

 


Articles

1