Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Bread from Heaven

Exo 16:1  profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti 

Exo 16:2  et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine 

Exo 16:3  dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame 

Exo 16:4  dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non 

Exo 16:5  die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies 

Exo 16:6  dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti 

Exo 16:7  et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos 

Exo 16:8  et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum 

Exo 16:9  dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum 

Exo 16:10  cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube 

Exo 16:11  locutus est autem Dominus ad Mosen dicens 

Exo 16:12  audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester 

Exo 16:13  factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum 

Exo 16:14  cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram 

Exo 16:15  quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum 

Exo 16:16  hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis 

Exo 16:17  feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus 

Exo 16:18  et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt 

Exo 16:19  dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane 

Exo 16:20  qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses 

Exo 16:21  colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat 

Exo 16:22  in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi 

Exo 16:23  qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane 

Exo 16:24  feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo 

Exo 16:25  dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro 

Exo 16:26  sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur 

Exo 16:27  venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt 

Exo 16:28  dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam 

Exo 16:29  videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo 

Exo 16:30  et sabbatizavit populus die septimo 

Exo 16:31  appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle 

Exo 16:32  dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti 

Exo 16:33  dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras 

Exo 16:34  sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum 

Exo 16:35  filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan 

Exo 16:36  gomor autem decima pars est oephi 

 


  1. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

    CategoryExodus
    Read More
  2. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

    CategoryExodus
    Read More
  3. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

    CategoryExodus
    Read More
  4. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

    CategoryExodus
    Read More
  5. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

    CategoryExodus
    Read More
  6. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

    CategoryExodus
    Read More
  7. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

    CategoryExodus
    Read More
  8. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

    CategoryExodus
    Read More
  9. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

    CategoryExodus
    Read More
  10. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

    CategoryExodus
    Read More
  11. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

    CategoryExodus
    Read More
  12. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

    CategoryExodus
    Read More
  13. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

    CategoryExodus
    Read More
  14. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

    CategoryExodus
    Read More
  15. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

    CategoryExodus
    Read More
  16. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

    CategoryExodus
    Read More
  17. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17

    CategoryExodus
    Read More
  18. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18

    CategoryExodus
    Read More
  19. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19

    CategoryExodus
    Read More
  20. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20

    CategoryExodus
    Read More
  21. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21

    CategoryExodus
    Read More
  22. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22

    CategoryExodus
    Read More
  23. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23

    CategoryExodus
    Read More
  24. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24

    CategoryExodus
    Read More
  25. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25

    CategoryExodus
    Read More
  26. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26

    CategoryExodus
    Read More
  27. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27

    CategoryExodus
    Read More
  28. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28

    CategoryExodus
    Read More
  29. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29

    CategoryExodus
    Read More
  30. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30

    CategoryExodus
    Read More
  31. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31

    CategoryExodus
    Read More
  32. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32

    CategoryExodus
    Read More
  33. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33

    CategoryExodus
    Read More
  34. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34

    CategoryExodus
    Read More
  35. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35

    CategoryExodus
    Read More
  36. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36

    CategoryExodus
    Read More
  37. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37

    CategoryExodus
    Read More
  38. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38

    CategoryExodus
    Read More
  39. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39

    CategoryExodus
    Read More
  40. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40

    CategoryExodus
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소