Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Consecration of the Firstborn

Exo 13:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Exo 13:2  sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia 

The Feast of Unleavened Bread

Exo 13:3  et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem 

Exo 13:4  hodie egredimini mense novarum frugum 

Exo 13:5  cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto 

Exo 13:6  septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini 

Exo 13:7  azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis 

Exo 13:8  narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto 

Exo 13:9  et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto 

Exo 13:10  custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies 

Exo 13:11  cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi 

Exo 13:12  separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino 

Exo 13:13  primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes 

Exo 13:14  cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis 

Exo 13:15  nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo 

Exo 13:16  erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto 

Pillars of Cloud and Fire

Exo 13:17  igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum 

Exo 13:18  sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti 

Exo 13:19  tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum 

Exo 13:20  profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis 

Exo 13:21  Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore 

Exo 13:22  numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo 

 


  1. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

    CategoryExodus
    Read More
  2. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

    CategoryExodus
    Read More
  3. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

    CategoryExodus
    Read More
  4. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

    CategoryExodus
    Read More
  5. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

    CategoryExodus
    Read More
  6. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

    CategoryExodus
    Read More
  7. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

    CategoryExodus
    Read More
  8. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

    CategoryExodus
    Read More
  9. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

    CategoryExodus
    Read More
  10. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

    CategoryExodus
    Read More
  11. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

    CategoryExodus
    Read More
  12. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

    CategoryExodus
    Read More
  13. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

    CategoryExodus
    Read More
  14. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

    CategoryExodus
    Read More
  15. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

    CategoryExodus
    Read More
  16. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

    CategoryExodus
    Read More
  17. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17

    CategoryExodus
    Read More
  18. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18

    CategoryExodus
    Read More
  19. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19

    CategoryExodus
    Read More
  20. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20

    CategoryExodus
    Read More
  21. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21

    CategoryExodus
    Read More
  22. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22

    CategoryExodus
    Read More
  23. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23

    CategoryExodus
    Read More
  24. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24

    CategoryExodus
    Read More
  25. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25

    CategoryExodus
    Read More
  26. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26

    CategoryExodus
    Read More
  27. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27

    CategoryExodus
    Read More
  28. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28

    CategoryExodus
    Read More
  29. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29

    CategoryExodus
    Read More
  30. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30

    CategoryExodus
    Read More
  31. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31

    CategoryExodus
    Read More
  32. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32

    CategoryExodus
    Read More
  33. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33

    CategoryExodus
    Read More
  34. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34

    CategoryExodus
    Read More
  35. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35

    CategoryExodus
    Read More
  36. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36

    CategoryExodus
    Read More
  37. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37

    CategoryExodus
    Read More
  38. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38

    CategoryExodus
    Read More
  39. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39

    CategoryExodus
    Read More
  40. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40

    CategoryExodus
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소