Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Fifth Plague: Egyptian Livestock Die

Exo 9:1  dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi 

Exo 9:2  quod si adhuc rennuis et retines eos 

Exo 9:3  ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis 

Exo 9:4  et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel 

Exo 9:5  constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra 

Exo 9:6  fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit 

Exo 9:7  et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum 

The Sixth Plague: Boils

Exo 9:8  et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao 

Exo 9:9  sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti 

Exo 9:10  tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis 

Exo 9:11  nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti 

Exo 9:12  induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen 

The Seventh Plague: Hail

Exo 9:13  dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi 

Exo 9:14  quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra 

Exo 9:15  nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra 

Exo 9:16  idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra 

Exo 9:17  adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere 

Exo 9:18  en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus 

Exo 9:19  mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur 

Exo 9:20  qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos 

Exo 9:21  qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris 

Exo 9:22  et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti 

Exo 9:23  extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti 

Exo 9:24  et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est 

Exo 9:25  et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit 

Exo 9:26  tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit 

Exo 9:27  misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii 

Exo 9:28  orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis 

Exo 9:29  ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra 

Exo 9:30  novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum 

Exo 9:31  linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret 

Exo 9:32  triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant 

Exo 9:33  egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram 

Exo 9:34  videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum 

Exo 9:35  et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi 

 


  1. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

    CategoryExodus
    Read More
  2. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

    CategoryExodus
    Read More
  3. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

    CategoryExodus
    Read More
  4. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

    CategoryExodus
    Read More
  5. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

    CategoryExodus
    Read More
  6. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

    CategoryExodus
    Read More
  7. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

    CategoryExodus
    Read More
  8. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

    CategoryExodus
    Read More
  9. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

    CategoryExodus
    Read More
  10. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

    CategoryExodus
    Read More
  11. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

    CategoryExodus
    Read More
  12. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

    CategoryExodus
    Read More
  13. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

    CategoryExodus
    Read More
  14. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

    CategoryExodus
    Read More
  15. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

    CategoryExodus
    Read More
  16. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

    CategoryExodus
    Read More
  17. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17

    CategoryExodus
    Read More
  18. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18

    CategoryExodus
    Read More
  19. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19

    CategoryExodus
    Read More
  20. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20

    CategoryExodus
    Read More
  21. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21

    CategoryExodus
    Read More
  22. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22

    CategoryExodus
    Read More
  23. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23

    CategoryExodus
    Read More
  24. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24

    CategoryExodus
    Read More
  25. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25

    CategoryExodus
    Read More
  26. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26

    CategoryExodus
    Read More
  27. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27

    CategoryExodus
    Read More
  28. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28

    CategoryExodus
    Read More
  29. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29

    CategoryExodus
    Read More
  30. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30

    CategoryExodus
    Read More
  31. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31

    CategoryExodus
    Read More
  32. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32

    CategoryExodus
    Read More
  33. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33

    CategoryExodus
    Read More
  34. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34

    CategoryExodus
    Read More
  35. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35

    CategoryExodus
    Read More
  36. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36

    CategoryExodus
    Read More
  37. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37

    CategoryExodus
    Read More
  38. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38

    CategoryExodus
    Read More
  39. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39

    CategoryExodus
    Read More
  40. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40

    CategoryExodus
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소