Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Moses and Aaron Before Pharaoh

Exo 7:1  dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus 

Exo 7:2  tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua 

Exo 7:3  sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti 

Exo 7:4  et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima 

Exo 7:5  et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum 

Exo 7:6  fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt 

Exo 7:7  erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem 

Exo 7:8  dixitque Dominus ad Mosen et Aaron 

Exo 7:9  cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum 

Exo 7:10  ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum 

Exo 7:11  vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter 

Exo 7:12  proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum 

Exo 7:13  induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus 

The First Plague: Water Turned to Blood

Exo 7:14  dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum 

Exo 7:15  vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua 

Exo 7:16  dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti 

Exo 7:17  haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem 

Exo 7:18  pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis 

Exo 7:19  dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis 

Exo 7:20  feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem 

Exo 7:21  et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti 

Exo 7:22  feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus 

Exo 7:23  avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice 

Exo 7:24  foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis 

Exo 7:25  impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium 

 


List of Articles
번호 분류 제목
40 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
39 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
38 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
37 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
36 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
35 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
» Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
33 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
32 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
31 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
30 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
29 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
28 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
27 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
26 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
25 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
24 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17
23 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18
22 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19
21 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20
20 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21
19 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22
18 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23
17 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24
16 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25
15 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26
14 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27
13 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28
12 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29
11 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30
10 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31
9 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32
8 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33
7 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34
6 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35
5 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36
4 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37
3 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38
2 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39
1 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소