Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

God Promises Deliverance

Exo 6:1  dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua 

Exo 6:2  locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus 

Exo 6:3  qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis 

Exo 6:4  pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae 

Exo 6:5  ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei 

Exo 6:6  ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis 

Exo 6:7  et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum 

Exo 6:8  et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus 

Exo 6:9  narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum 

Exo 6:10  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Exo 6:11  ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua 

Exo 6:12  respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis 

Exo 6:13  locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti 

The Genealogy of Moses and Aaron

Exo 6:14  isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi 

Exo 6:15  hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon 

Exo 6:16  et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem 

Exo 6:17  filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas 

Exo 6:18  filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres 

Exo 6:19  filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas 

Exo 6:20  accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem 

Exo 6:21  filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri 

Exo 6:22  filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri 

Exo 6:23  accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 

Exo 6:24  filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum 

Exo 6:25  at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas 

Exo 6:26  iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas 

Exo 6:27  hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron 

Exo 6:28  in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti 

Exo 6:29  et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi 

Exo 6:30  et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao 

 


Articles

1