Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Birth of Moses

Exo 2:1  egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae 

Exo 2:2  quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus 

Exo 2:3  cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis 

Exo 2:4  stante procul sorore eius et considerante eventum rei 

Exo 2:5  ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam 

Exo 2:6  aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est 

Exo 2:7  cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum 

Exo 2:8  respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius 

Exo 2:9  ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis 

Exo 2:10  quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum 

Moses Flees to Midian

Exo 2:11  in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis 

Exo 2:12  cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo 

Exo 2:13  et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum 

Exo 2:14  qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud 

Exo 2:15  audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum 

Exo 2:16  erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui 

Exo 2:17  supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum 

Exo 2:18  quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito 

Exo 2:19  responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus 

Exo 2:20  at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem 

Exo 2:21  iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius 

Exo 2:22  quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena 

God Hears Israel's Groaning

Exo 2:23  post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus 

Exo 2:24  et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob 

Exo 2:25  respexit filios Israhel et cognovit eos 

 


Articles

1