Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Israel Increases Greatly in Egypt

Exo 1:1  haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt 

Exo 1:2  Ruben Symeon Levi Iuda 

Exo 1:3  Isachar Zabulon et Beniamin 

Exo 1:4  Dan et Nepthalim Gad et Aser 

Exo 1:5  erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat 

Exo 1:6  quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa 

Exo 1:7  filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram 

Pharaoh Oppresses Israel

Exo 1:8  surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph 

Exo 1:9  et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis 

Exo 1:10  venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra 

Exo 1:11  praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses 

Exo 1:12  quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant 

Exo 1:13  oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis 

Exo 1:14  atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur 

Exo 1:15  dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua 

Exo 1:16  praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate 

Exo 1:17  timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares 

Exo 1:18  quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis 

Exo 1:19  quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt 

Exo 1:20  bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis 

Exo 1:21  et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos 

Exo 1:22  praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate 

 


Articles

1