Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Gen 50:1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum


Gen 50:2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem


Gen 50:3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus a


Gen 50:4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis


Gen 50:5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar


Gen 50:6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es


Gen 50:7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti


Gen 50:8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen


Gen 50:9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica


Gen 50:10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies


Gen 50:11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti


Gen 50:12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis


Gen 50:13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre


Gen 50:14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre


God's Good Purposes


Gen 50:15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus


Gen 50:16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur


Gen 50:17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph


Gen 50:18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus


Gen 50:19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem


Gen 50:20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos


Gen 50:21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus


The Death of Joseph


Gen 50:22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis


Gen 50:23 (50:22) et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph


Gen 50:24 (50:23) quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob


Gen 50:25 (50:24) cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto


Gen 50:26 (50:25) mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto



Articles

1