Jacob Blesses His Sons
Gen 49:1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
Gen 49:2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
Gen 49:3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
Gen 49:4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
Gen 49:5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
Gen 49:6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
Gen 49:7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
Gen 49:8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
Gen 49:9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
Gen 49:10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
Gen 49:11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
Gen 49:12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
Gen 49:13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
Gen 49:14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos
Gen 49:15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
Gen 49:16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
Gen 49:17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
Gen 49:18 salutare tuum expectabo Domine
Gen 49:19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
Gen 49:20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
Gen 49:21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
Gen 49:22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
Gen 49:23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
Gen 49:24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
Gen 49:25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
Gen 49:26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
Gen 49:27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
Jacob's Death and Burial
Gen 49:28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
Gen 49:29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
Gen 49:30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
Gen 49:31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
Gen 49:32 SEE (49:31)
Gen 49:33 (40:32) finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
Previous
List