Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jacob Blesses His Sons



Gen 49:1  vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis 



Gen 49:2  congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum 



Gen 49:3  Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio 



Gen 49:4  effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius 



Gen 49:5  Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia 



Gen 49:6  in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum 



Gen 49:7  maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel 



Gen 49:8  Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui 



Gen 49:9  catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum 



Gen 49:10  non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium 



Gen 49:11  ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum 



Gen 49:12  pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores 



Gen 49:13  Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem 



Gen 49:14  Isachar asinus fortis accubans inter terminos 



Gen 49:15  vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens 



Gen 49:16  Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel 



Gen 49:17  fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro 



Gen 49:18  salutare tuum expectabo Domine 



Gen 49:19  Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum 



Gen 49:20  Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus 



Gen 49:21  Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis 



Gen 49:22  filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum 



Gen 49:23  sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula 



Gen 49:24  sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel 



Gen 49:25  Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae 



Gen 49:26  benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos 



Gen 49:27  Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia 



Jacob's Death and Burial



Gen 49:28  omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis 



Gen 49:29  et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei 



Gen 49:30  contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri 



Gen 49:31  ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet 



Gen 49:32  SEE (49:31) 



Gen 49:33  (40:32) finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum 



 


Articles

1