Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Joseph Brings His Family to Egypt

Gen 46:1  profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac 

Gen 46:2  audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum 

Gen 46:3  ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi 

Gen 46:4  ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos 

Gen 46:5  surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem 

Gen 46:6  et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo 

Gen 46:7  filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies 

Gen 46:8  haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben 

Gen 46:9  filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi 

Gen 46:10  filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis 

Gen 46:11  filii Levi Gerson Caath et Merari 

Gen 46:12  filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul 

Gen 46:13  filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron 

Gen 46:14  filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel 

Gen 46:15  hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres 

Gen 46:16  filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli 

Gen 46:17  filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel 

Gen 46:18  hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas 

Gen 46:19  filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin 

Gen 46:20  natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim 

Gen 46:21  filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared 

Gen 46:22  hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim 

Gen 46:23  filii Dan Usim 

Gen 46:24  filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem 

Gen 46:25  hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem 

Gen 46:26  cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex 

Gen 46:27  filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta 

Jacob and Joseph Reunited

Gen 46:28  misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen 

Gen 46:29  quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit 

Gen 46:30  dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo 

Gen 46:31  et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me 

Gen 46:32  et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum 

Gen 46:33  cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum 

Gen 46:34  respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium 

 


List of Articles
번호 분류 제목
50 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
49 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
48 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
47 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
46 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
45 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
44 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
43 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
42 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
41 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
40 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
39 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
38 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
37 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
36 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
35 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
34 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
33 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
32 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
31 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
30 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
29 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
28 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
27 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
26 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
25 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
24 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
23 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
22 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
21 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
20 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
19 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
18 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
17 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
16 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
15 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
14 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
13 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
12 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
11 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
10 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
9 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
8 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
7 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
6 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
» Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
4 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
3 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
2 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소