Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Judah and Tamar

Gen 38:1  eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram 

Gen 38:2  viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam 

Gen 38:3  quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her 

Gen 38:4  rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam 

Gen 38:5  tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit 

Gen 38:6  dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar 

Gen 38:7  fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est 

Gen 38:8  dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo 

Gen 38:9  ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur 

Gen 38:10  et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret 

Gen 38:11  quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui 

Gen 38:12  evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas 

Gen 38:13  nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves 

Gen 38:14  quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum 

Gen 38:15  quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur 

Gen 38:16  ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo 

Gen 38:17  dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris 

Gen 38:18  ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier 

Gen 38:19  et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus 

Gen 38:20  misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam 

Gen 38:21  interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix 

Gen 38:22  reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum 

Gen 38:23  ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam 

Gen 38:24  ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur 

Gen 38:25  quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus 

Gen 38:26  qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam 

Gen 38:27  instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens 

Gen 38:28  iste egreditur prior 

Gen 38:29  illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares 

Gen 38:30  postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara 

 


List of Articles
번호 분류 제목
50 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
49 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
48 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
47 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
46 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
45 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
44 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
43 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
42 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
41 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
40 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
39 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
38 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
37 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
36 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
35 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
34 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
33 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
32 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
31 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
30 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
29 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
28 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
27 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
26 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
25 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
24 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
23 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
22 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
21 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
20 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
19 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
18 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
17 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
16 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
15 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
14 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
» Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
12 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
11 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
10 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
9 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
8 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
7 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
6 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
5 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
4 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
3 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
2 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소