Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Defiling of Dinah

Gen 34:1  egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius 

Gen 34:2  quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem 

Gen 34:3  et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit 

Gen 34:4  et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem 

Gen 34:5  quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent 

Gen 34:6  egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob 

Gen 34:7  ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset 

Gen 34:8  locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem 

Gen 34:9  et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite 

Gen 34:10  et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam 

Gen 34:11  sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo 

Gen 34:12  augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem 

Gen 34:13  responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis 

Gen 34:14  non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos 

Gen 34:15  sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus 

Gen 34:16  tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 

Gen 34:17  sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus 

Gen 34:18  placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius 

Gen 34:19  nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui 

Gen 34:20  ingressique portam urbis locuti sunt populo 

Gen 34:21  viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus 

Gen 34:22  unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes 

Gen 34:23  et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum 

Gen 34:24  adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus 

Gen 34:25  et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis 

Gen 34:26  Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam 

Gen 34:27  quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri 

Gen 34:28  oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant 

Gen 34:29  parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 

Gen 34:30  quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea 

Gen 34:31  responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15