Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jacob Fears Esau

Gen 32:1  Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei 

Gen 32:2  quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra 

Gen 32:3  misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom 

Gen 32:4  praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem 

Gen 32:5  habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo 

Gen 32:6  reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris 

Gen 32:7  timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas 

Gen 32:8  dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur 

Gen 32:9  dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi 

Gen 32:10  minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior 

Gen 32:11  erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis 

Gen 32:12  tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest 

Gen 32:13  cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo 

Gen 32:14  capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti 

Gen 32:15  camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem 

Gen 32:16  et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem 

Gen 32:17  et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris 

Gen 32:18  respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit 

Gen 32:19  similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum 

Gen 32:20  et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi 

Gen 32:21  praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris 

Jacob Wrestles with God

Gen 32:22  cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc 

Gen 32:23  transductisque omnibus quae ad se pertinebant 

Gen 32:24  remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane 

Gen 32:25  qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit 

Gen 32:26  dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi 

Gen 32:27  ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob 

Gen 32:28  at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis 

Gen 32:29  interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco 

Gen 32:30  vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea 

Gen 32:31  ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede 

Gen 32:32  quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15