Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jacob Marries Leah and Rachel

Gen 29:1  profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem 

Gen 29:2  et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur 

Gen 29:3  morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent 

Gen 29:4  dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran 

Gen 29:5  quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus 

Gen 29:6  sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo 

Gen 29:7  dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite 

Gen 29:8  qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges 

Gen 29:9  adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat 

Gen 29:10  quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur 

Gen 29:11  et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit 

Gen 29:12  et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo 

Gen 29:13  qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris 

Gen 29:14  respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius 

Gen 29:15  dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias 

Gen 29:16  habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel 

Gen 29:17  sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu 

Gen 29:18  quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis 

Gen 29:19  respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me 

Gen 29:20  servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine 

Gen 29:21  dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam 

Gen 29:22  qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias 

Gen 29:23  et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum 

Gen 29:24  dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam 

Gen 29:25  et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi 

Gen 29:26  respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias 

Gen 29:27  imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis 

Gen 29:28  adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem 

Gen 29:29  cui pater servam Balam dederat 

Gen 29:30  tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis 

Jacob's Children

Gen 29:31  videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente 

Gen 29:32  quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus 

Gen 29:33  rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon 

Gen 29:34  concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi 

Gen 29:35  quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere 

 


List of Articles
번호 분류 제목
50 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
49 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
48 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
47 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
46 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
45 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
44 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
43 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
42 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
41 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
40 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
39 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
38 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
37 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
36 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
35 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
34 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
33 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
32 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
31 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
30 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
29 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
28 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
27 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
26 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
25 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
24 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
23 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
» Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
21 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
20 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
19 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
18 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
17 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
16 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
15 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
14 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
13 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
12 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
11 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
10 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
9 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
8 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
7 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
6 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
5 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
4 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
3 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
2 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소