Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jacob Sent to Laban

Gen 28:1  vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan 

Gen 28:2  sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui 

Gen 28:3  Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum 

Gen 28:4  et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo 

Gen 28:5  cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae 

Esau Marries an Ishmaelite

Gen 28:6  videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan 

Gen 28:7  quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam 

Gen 28:8  probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus 

Gen 28:9  ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth 

Jacob's Dream

Gen 28:10  igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran 

Gen 28:11  cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco 

Gen 28:12  viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam 

Gen 28:13  et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo 

Gen 28:14  eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae 

Gen 28:15  et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi 

Gen 28:16  cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam 

Gen 28:17  pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli 

Gen 28:18  surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper 

Gen 28:19  appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur 

Gen 28:20  vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum 

Gen 28:21  reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum 

Gen 28:22  et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi 

 


List of Articles
번호 분류 제목
50 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
49 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
48 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
47 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
46 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
45 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
44 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
43 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
42 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
41 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
40 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
39 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
38 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
37 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
36 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
35 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
34 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
33 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
32 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
31 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
30 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
29 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
28 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
27 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
26 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
25 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
24 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
» Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
22 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
21 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
20 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
19 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
18 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
17 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
16 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
15 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
14 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
13 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
12 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
11 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
10 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
9 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
8 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
7 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
6 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
5 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
4 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
3 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
2 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소