Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Sacrifice of Isaac

Gen 22:1  quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum 

Gen 22:2  ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi 

Gen 22:3  igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus 

Gen 22:4  die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul 

Gen 22:5  dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos 

Gen 22:6  tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul 

Gen 22:7  dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti 

Gen 22:8  dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter 

Gen 22:9  veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum 

Gen 22:10  extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium 

Gen 22:11  et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum 

Gen 22:12  dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me 

Gen 22:13  levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio 

Gen 22:14  appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit 

Gen 22:15  vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens 

Gen 22:16  per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito 

Gen 22:17  benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum 

Gen 22:18  et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae 

Gen 22:19  reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi 

Gen 22:20  his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo 

Gen 22:21  Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum 

Gen 22:22  et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph 

Gen 22:23  ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham 

Gen 22:24  concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha 

 


Articles

1