Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Tower of Babel

Gen 11:1  erat autem terra labii unius et sermonum eorundem 

Gen 11:2  cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo 

Gen 11:3  dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento 

Gen 11:4  et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras 

Gen 11:5  descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam 

Gen 11:6  et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant 

Gen 11:7  venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui 

Gen 11:8  atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem 

Gen 11:9  et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum 

Shem's Descendants

Gen 11:10  hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium 

Gen 11:11  vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias 

Gen 11:12  porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale 

Gen 11:13  vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias 

Gen 11:14  Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber 

Gen 11:15  vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias 

Gen 11:16  vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg 

Gen 11:17  et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias 

Gen 11:18  vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu 

Gen 11:19  vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias 

Gen 11:20  vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug 

Gen 11:21  vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias 

Gen 11:22  vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor 

Gen 11:23  vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias 

Gen 11:24  vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare 

Gen 11:25  vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias 

Gen 11:26  vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran 

Terah's Descendants

Gen 11:27  hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth 

Gen 11:28  mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum 

Gen 11:29  duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae 

Gen 11:30  erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos 

Gen 11:31  tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi 

Gen 11:32  et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran 

 


List of Articles
번호 분류 제목
931 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
930 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
929 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
928 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
927 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
926 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
925 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
924 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
923 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
922 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
» Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
920 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
919 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
918 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
917 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
916 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
915 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
914 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
913 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
912 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
911 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
910 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
909 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
908 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
907 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
906 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
905 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
904 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
903 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
902 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
901 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
900 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
899 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
898 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
897 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
896 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
895 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
894 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
893 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
892 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
891 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
890 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
889 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
888 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
887 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
886 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
885 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
884 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
883 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
882 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소