Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Gen 7:1  dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac 

Gen 7:2  ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam 

Gen 7:3  sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae 

Gen 7:4  adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae 

Gen 7:5  fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus 

Gen 7:6  eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram 

Gen 7:7  et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii 

Gen 7:8  de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram 

Gen 7:9  duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe 

Gen 7:10  cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram 

Gen 7:11  anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt 

Gen 7:12  et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus 

Gen 7:13  in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam 

Gen 7:14  ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres 

Gen 7:15  ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae 

Gen 7:16  et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris 

Gen 7:17  factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra 

Gen 7:18  vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas 

Gen 7:19  et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo 

Gen 7:20  quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat 

Gen 7:21  consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines 

Gen 7:22  et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt 

Gen 7:23  et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca 

Gen 7:24  obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus 

 


Articles

1