Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Adam's Descendants to Noah

Gen 5:1  hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum 

Gen 5:2  masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt 

Gen 5:3  vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth 

Gen 5:4  et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias 

Gen 5:5  et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est 

Gen 5:6  vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos 

Gen 5:7  vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias 

Gen 5:8  et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est 

Gen 5:9  vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan 

Gen 5:10  post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias 

Gen 5:11  factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est 

Gen 5:12  vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel 

Gen 5:13  et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias 

Gen 5:14  et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est 

Gen 5:15  vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared 

Gen 5:16  et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias 

Gen 5:17  et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est 

Gen 5:18  vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch 

Gen 5:19  et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias 

Gen 5:20  et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est 

Gen 5:21  porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam 

Gen 5:22  et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias 

Gen 5:23  et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni 

Gen 5:24  ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus 

Gen 5:25  vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech 

Gen 5:26  et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias 

Gen 5:27  et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est 

Gen 5:28  vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 

Gen 5:29  vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus 

Gen 5:30  vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias 

Gen 5:31  et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est 

Gen 5:32  Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth 

 


List of Articles
번호 분류 제목
931 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
930 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
929 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
928 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
» Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
926 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
925 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
924 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
923 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
922 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
921 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
920 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
919 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
918 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
917 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
916 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
915 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
914 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
913 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
912 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
911 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
910 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
909 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
908 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
907 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
906 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
905 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
904 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
903 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
902 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
901 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
900 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
899 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
898 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
897 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
896 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
895 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
894 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
893 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
892 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
891 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
890 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
889 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
888 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
887 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
886 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
885 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
884 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
883 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
882 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소