Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Cain and Abel

Gen 4:1  Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum 

Gen 4:2  rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola 

Gen 4:3  factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino 

Gen 4:4  Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius 

Gen 4:5  ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius 

Gen 4:6  dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua 

Gen 4:7  nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius 

Gen 4:8  dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum 

Gen 4:9  et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum 

Gen 4:10  dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra 

Gen 4:11  nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua 

Gen 4:12  cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram 

Gen 4:13  dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear 

Gen 4:14  ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me 

Gen 4:15  dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum 

Gen 4:16  egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden 

Gen 4:17  cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch 

Gen 4:18  porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech 

Gen 4:19  qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella 

Gen 4:20  genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum 

Gen 4:21  et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo 

Gen 4:22  Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma 

Gen 4:23  dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum 

Gen 4:24  septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies 

Gen 4:25  cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain 

Gen 4:26  sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15