Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Seventh Day, God Rests

Gen 2:1  igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum 

Gen 2:2  conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 

Gen 2:3  et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret 

The Creation of Man and Woman

Gen 2:4  istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram 

Gen 2:5  et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram 

Gen 2:6  sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae 

Gen 2:7  formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem 

Gen 2:8  plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat 

Gen 2:9  produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali 

Gen 2:10  et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita 

Gen 2:11  nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum 

Gen 2:12  et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus 

Gen 2:13  et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae 

Gen 2:14  nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates 

Gen 2:15  tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum 

Gen 2:16  praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede 

Gen 2:17  de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris 

Gen 2:18  dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui 

Gen 2:19  formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius 

Gen 2:20  appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius 

Gen 2:21  inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea 

Gen 2:22  et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam 

Gen 2:23  dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 

Gen 2:24  quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 

Gen 2:25  erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15