Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Creation of the World
Gen 1:1 in principio creavit Deus caelum et terram
Gen 1:2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
Gen 1:3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux
Gen 1:4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
Gen 1:5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
Gen 1:6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
Gen 1:7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
Gen 1:8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
Gen 1:9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
Gen 1:10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
Gen 1:11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
Gen 1:12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
Gen 1:13 factumque est vespere et mane dies tertius
Gen 1:14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
Gen 1:15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
Gen 1:16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
Gen 1:17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
Gen 1:18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
Gen 1:19 et factum est vespere et mane dies quartus
Gen 1:20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
Gen 1:21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
Gen 1:22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
Gen 1:23 et factum est vespere et mane dies quintus
Gen 1:24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
Gen 1:25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
Gen 1:26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
Gen 1:27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
Gen 1:28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
Gen 1:29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
Gen 1:30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
Gen 1:31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus


List of Articles
번호 분류 제목
» Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
930 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
929 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
928 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
927 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
926 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
925 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
924 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
923 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
922 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
921 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
920 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
919 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
918 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
917 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
916 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
915 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
914 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
913 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
912 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
911 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
910 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
909 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
908 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
907 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
906 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
905 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
904 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
903 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
902 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
901 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
900 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
899 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
898 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
897 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
896 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
895 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
894 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
893 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
892 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
891 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
890 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
889 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
888 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
887 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
886 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
885 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
884 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
883 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
882 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소