- All
- OT
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Esther
- Job
- Psalms
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song Of Songs
- Isaiah
- Jeremiah
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
- Hosea
- Joel
- Amos
- Obadiah
- Jonah
- Micah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- NT
- Matthew
- Mark
- Luke
- John
- Acts
- Romans
- 1 Corinthians
- 2 Corinthians
- Galatians
- Ephesians
- Philippians
- Colossians
- 1 Thessalonians
- 2 Thessalonians
- 1 Timothy
- 2 Timothy
- Titus
- Philemon
- Hebrews
- James
- 1 Peter
- 2 Peter
- 1 John
- 2 John
- 3 John
- Jude
- Revelation
글 수 187
Chapter 7
1<Factum est autem,>etc., <tabernaculum.>RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostrae redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: <Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam>Joan. 10..
2<Principes Israel et capita,>etc. RAB. in Num. Patriarchae, prophetae et apostoli, etc., <usque ad fiet illis a Patre meo.>
3<Sex plaustra.>RAB. Plaustra quae filii Israel Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quae devoti populi praedicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant: <Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia>I Cor. 9.. Plaustra recte fide et misericordiae affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicae doctrinae omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur: <Non alligabis os bovis triturantis>Deut. XXV; I Tim. 5.. Qui enim apostolicam normam vivendo et praedicando conservant dupli honore honorandi sunt. <Unum bovem,>etc. ID. Quia unitas fidei, etc., usque ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere.
4.
5.
6.
7.
8.
9<Filiis aut. Cat.>RAB. Superius scriptum est, etc., usque ad nec ipsi qui habere aliquid exercitii et eruditionis videntur.
10<Obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua.>Unusquisque pro posse suo, fidem, doctrinam, et operationem bonam ad profectum et honorem Ecclesiae debet offerre. <Unctum est, oblationem suam ante altare.>Tempore incarnationis, quando post resurrectionem et ascensionem susceperunt discipuli Spiritus sancti effusionem Act. 2..
11<Duces per singulos dies offerant munera.>Praedicatores recti itineris duces, qui licet eamdem fidei doctrinam, et boni operis eadem exempla offerant, pro diversitate tamen loci et temporis oblationes distribuunt.
12.
13<Acetabulum argenteum.>Haec habent os angustum, et angustiam litterae legis, et obscuritatem prophetarum significant. Varia vasa ad offerenda libamina facta, variae sunt distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Judaeorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum nutriendus est.
14.
15.
16.
17.
18.
19<Phialam argenteam habens septuaginta siclos,>etc. Spiritualis scientia in lege et in Evangelio est, quae spirituali gratia ministrante ad salutem hominum scripta et prolata est, hinc rite sacrificium fit, quia nihil tam acceptum Deo, quam meditatio legis cum exsecutione operis. RAB., in Num., tom. 2. Phiala prius de vitro facta, etc., usque ad in Novo Testamento manifestius datus est.
20<Mortariolum.>RAB. Cor electorum divina sapientia plenum, continens aromata virtutum, unde dicitur: <Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una>Act. 4.. <Ex decem siclis,>etc. ID. Quia cum impletione decem mandatorum odorem doctrinae et orationis emittunt, ut denarium aeternae vitae accipere mereantur.
21<Bovem de armento,>etc. ID. Haec diversas personas, etc., usque ad nostram vitam semper in meliora reformare certaremus. Bovem offert, qui utilem in Ecclesia Dei proximis laborem impendit; arietem, qui se et alios in via justitiae dirigit; agnum anniculum, qui simplex est et innocens. Haec omnia in holocaustum pro solius Dei amore et desiderio aeternae vitae. Hircum pro peccato offert, qui pro peccatis suis poenitere et orare non desistit. In sacrificium pacificorum offert duos boves, qui cum bonis operibus implet duo praecepta charitatis, Dei scilicet dilectionem, custodiendo mandata ejus; et proximi consulendo necessitatibus, in quibus tota lex pendet et prophetae. Offert autem arietes quinque hircos quinque, agnos anniculos quinque, quia quinque sensus corporis in via veritatis fortiter ducit, et a peccatis compescit, et simplicitatis exemplar proponit.
22.
23.
24.
25.
26.
27.
28.
29.
30.
31.
32.
33.
34.
35.
36.
37.
38.
39.
40.
41.
42.
43.
44.
45.
46.
47.
48.
49.
50.
51.
52.
53.
54.
55.
56.
57.
58.
59.
60.
61.
62.
63.
64.
65.
66.
67.
68.
69.
70.
71.
72.
73.
74.
75.
76.
77.
78.
79.
80.
81.
82.
83.
84.
85<Duo millia,>etc. RAB. In vasis argenteis, etc., usque ad illuc non pervenitur.
86<Mortariola aurea duodecim.>ID. Quorum singula denos siclos habent, et simul omnia auri centum viginti siclos, corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Jerusalem Spiritum paracletum accipit Act. 2.. Unde subditur: <Pondere,>etc. ID. Sanctuarium enim Ecclesia est, cujus regulam fidei et intelligentiae sequentes, omnia quae in lege et prophetis scripta sunt nobis salubria esse credimus. Quidquid autem extra Ecclesiae unitatem sentitur et intelligitur aut servatur, animae damnationem parit.
87<Boves,>etc. ID. Boves, arietes et agni duodenario numero comprehensi, illos significant, qui vel in officio doctoris, vel in principatu alicujus honoris, vel simpliciter viventes, omnia secundum doctrinam apostolicam et propheticam agere student. <Hirci,>etc. ID. Hi sunt qui poenitentiam student secundum regulam apostolicae fidei perficere.
88<Boves,>etc. ID. In his spiritualis scientia cum bonorum operum perfectione significatur, quia viginti quatuor horis cursus diei peragitur: lumen scientiae et fidei omni Christiano necessarium esse significant. <Sexaginta.>Sexagenarius, id est, sexties denarius perfectionem mandatorum monstrat. Necesse est enim ut praelati, subditi, et poenitentes omnia secundum Ecclesiae doctrinam faciant, quatenus oblatio eorum ritum et ordinem teneat pacificorum, ut Dei gratiam mereantur, non offensam.
89<Cumque,>etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Quid est quod Moyses, etc., usque ad et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa. <De propitiatorio.>Quia per gratiam divinae propitiationis post culpam praevaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis. <Inter duos cherubin.>Quia per angelicam visionem, non in sua substantia apparuit Deus Moysi; unde: <Lex ordinata per angelos in manu mediatoris>Gal. 3.. Vel quia per utrumque Testamentum consona voce ad fidem veritatis nos erudit; vel, quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.

Previous
List
Previous