- All
- OT
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Esther
- Job
- Psalms
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song Of Songs
- Isaiah
- Jeremiah
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
- Hosea
- Joel
- Amos
- Obadiah
- Jonah
- Micah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- NT
- Matthew
- Mark
- Luke
- John
- Acts
- Romans
- 1 Corinthians
- 2 Corinthians
- Galatians
- Ephesians
- Philippians
- Colossians
- 1 Thessalonians
- 2 Thessalonians
- 1 Timothy
- 2 Timothy
- Titus
- Philemon
- Hebrews
- James
- 1 Peter
- 2 Peter
- 1 John
- 2 John
- 3 John
- Jude
- Revelation
글 수 187
Chapter 23
1<Hae sunt feriae Domini.>ISICH. Si subtiliter attendas praesentia, etc., usque ad requiescit sabbato intelligibili.
2.
3.
4<Hae sunt ergo.>Non Domino, sicut aliae omnes, sed Domini proprie, quibus hoste devicto genus humanum salvavit, et a captivitate reduxit Exod. 2..
5<Quartadecima die,>etc. ISICH. Interrogemus Judaeos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. <Phase Domini est.>Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimae horae et vespertinae reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium praeveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum praedicavit.
6<Septem diebus,>etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a Judaico errore. Unde ait Apostolus: <Non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis>I Cor. 5..
7<Omne opus,>etc. <Qui facit peccatum servus est peccati>Joan. 8.. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus. <Servile,>etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino.
8<Sacrificium,>etc. LXX: <holocaustomata,>ubi innuitur quod ab omnibus cessare jubet servilibus; praeterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam humanam, quia initium, haec finis, in quo omnia possunt comprehendi.
9.
10.
11<Altero die.>Potuit dicere secunda azymorum: sed ne ad sequentem diem nostram duceret intentionem, scilicet in crastinum primae, dixit, altera die significans resurrectionem quae successit passioni, sicut dies diei.
12<Atque in eodem die.>Resurrectionis, id est, elevationis manipuli, id est, quando resurrectionem celebramus, Dominici sacrificii oblivisci non debemus, ex quo oblatus est manipulus.
13<Duae decimae.>Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quae de eo digna sunt intelligimus. <Liba quoque.>Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quae in pane et vino perficitur Gen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: <Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum>Matth. 26..
14<Panem.>Oblatio praesentium donorum, quae est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum praeparavit novum. <Polentam.>LXX: , id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim , chidra, alii interpretantur, quia Christi praecepta actionem et correctionem quaerunt Matth. 11..
15.
16<Quinquaginta dies, et sic,>etc. Haec dies Dominica est, in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Judaei nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant, qui nec dies secundum legem numerant. <Offeretis novum sacrificium,>novum non vetus, non saeculare. Adveniens siquidem Spiritus totam vitam humanam renovavit, quia Christi institutionem confirmavit, et vitae confirmationem in illis perfecit: unde, <De meo accipiet, et annuntiabit vobis>Joan. 16.. Ideo non in alia die advenit, sed in qua resurrectio fuit, et oblatus manipulus intelligibilis, ut ostendat quia nova conversatio resurrectione Christi et adventu Spiritus sancti perfecta est.
17<Habitaculis vestris,>etc. Quia est habitaculum praecipuum, de quo dicitur: <Beati qui habitunt in domo tua, Domine>Psal. 82.. Et alibi: <Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem,>etc. Psal. 26.. <Panes primitiarum.>Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. <Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio>Matth. 5.: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait: <Quae coepit Jesus facere et docere,>etc. Act. 1.. <De duabus decimis,>etc. De doctrina scilicet, quae perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam.
18<Septem agnos.>Pro septem donis Spiritus sancti, quae vocat agnos, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum est: <Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ideo nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto>Joan. I; I Cor. 12.. <Et arietes duos.>Quibus inimicus ventilatur. Haec sunt superiora mandata, et virtutes, quas aliae sequuntur ut oves, verbi gratia: <Vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus>Matth. 9.. <Cum libamentis,>etc. Quae sunt scientia et correctio; unde: <Deo autem gratias, qui odorem scientiae suae manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus,>etc. II Cor. 2..
19<Duosque agnos,>etc. Mandata pacis et sanctimoniae, unde: <Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam,>etc. Heb. 12.. Haec quia apostolico sermone dicta sunt, praecipit offerri cum panibus primitiarum, qui doctrinam Christi significant. Unde in sequentibus: <Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum>Joan. 10..
20<Cedent in usum,>etc. In usum ejus sacerdotis, id est, Christi, qui est sacerdos noster et Dominus noster: ipsius sunt panes primitiarum et agni mandatorum, ipse in Paulo loquebatur, ipse omnia quae dicta sunt obtulit; primus pacem discipulis annuntiavit, et sanctimoniam custodivit, sicut Sanctus sanctorum.
21<Celeberrimum.>In quo gentium vocatio non modo praedicta est, sed impleta: quando Parti et Medi et Elamitae, et caeterae gentes audierunt apostolos loquentes variis linguis magnalia Dei Act. 2..
22<Postquam,>etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibi: <Non complebitis missionem vestram;>hic autem ait: <Non secabitis eam usque ad solum,>et differentiam innuit ipsa mutatio verborum. <Segetem terrae,>etc. Conversationis, cujus messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam, quam in futuro sumus habituri, tradit verbum praedicationis. Sunt enim quae nunc non possunt nobis revelari Matth. 8., unde in praedictis festivitatibus hanc legem interposuit. <Pauperibus et peregrinis.>LXX: <pauperi et proselyto,>id est Christo, qui non habuit ubi caput reclinaret, et <in propria venit, et sui eum non receperunt.>Hic solos intelligit qui remanent; unde: <O altitudo sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!>Rom. 11.
23.
24<Mense septimo prima die mensis.>Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: <Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis>Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: <Filioli, novissima hora est>I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: <Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis,>etc., <et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris>Matth. 11.. <Clangentibus tubis.>Quia praedicat Salvatoris resurrectionem, quae memoriale est generalis resurrectionis, quae secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.
25<Omne opus servile non facietis in eo.>Quasi [sicut] non est opus servilia agendi: ante fecistis, <sed sicut exhibuistis membra vestra iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire justitiae in sanctificationem>Rom. 6.: hoc est enim verum holocaustum.
26.
27<Decimo die,>etc. ISICH. Propitiationem et a peccatis liberationem acquiri in humilitate et afflictione animae ex his intelligimus. Hanc debemus agere a vespere, id est a poenitentia incipere quam fecit Christus initium praedicationis suae Matth. 4.: poenitentiae superaedificanda est vita bona et virtutibus consummata. Unde adjecit: <Et offeretis holocaustum Domino.>
28<Dies propitiationis.>ISICH. Duo significat, quia in hoc tempore propitiationem suscipiemus, et ideo in illo ab omni malo abstinere debemus.
29.
30.
31<Nihil ergo.>Semper a malis et superfluis significat esse cessandum. Unde et Dominus nec causam dicere concedit, nec cogitare quid comedatur, aut quid bibatur, aut induatur, verum enim et sabbatum sabbatorum annuntiavit.
32<Affligetis.>Recapitulatio est humilitatis, quae est fundamentum et basis virtutum. Unde Dominus ait: <Quicunque se humiliaverit sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum>Matth. 18..
33.
34<A quintodecimo die.>ISICH. Hoc numero inchoatur festivitas, etc., <usque ad aedificatio non manufacta in coelis habetur>II Cor. 5..
35.
36<Dies quoque.>ID. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri saeculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero praesenti succedit saeculo, quod significat in septenario. Praeterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: <Regnum Dei intra vos est,>etc. <Coetus.>LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: <Cupio dissolvi et esse cum Christo>Philipp. 1..
37<Hae sunt feriae Domini,>etc. ID. Legislatori consonat Paulus, etc., usque ad vel in periculis, vel voluntarie promittimus.
38.
39<A quinto decimo,>etc. Quintusdecimus ex septem et octo compositus, Evangelicam praedicationem significat, quae consistit ex praesenti vita et futura, hanc componit, illam praeparat. <Die primo et die octavo.>ID. Qui est octavus, etc., usque ad quia fidelibus legem facientibus requies in futuro servatur.
40<Die prima fructus.>ID. Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo. <Spatulasque palmarum,>etc. Juvenescentia justitiae germina, quia <justus ut palma florebit;>quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, <et ramos ligni densarum frondium.><Et ramos ligni.>Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: <Oleum de capite tuo non deficiet>Eccle. 9.. <De torrente,>etc. De praesenti scilicet vita, quae fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: <De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caput>Psal. 109., in cruce, scilicet, pendens.
41.
42.
43.
44.

Previous
List
Previous