Chapter 14

1<Locutusque est.>ISICH. Quia maculas, etc., usque ad ipse enim omne peccatum curavit.

2.

3.

4<Duos passeres.>ID. Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi. <Quae munda,>quia peccatum non habuit; <et viva,>quia ex peccato non fuit obnoxia mortis. <Quos vesci,>etc. Quia, <Verbum caro factum est,>et <nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis.><Lignum cedri.>ISICH. Crucem, quae contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis. <Vermiculum.>LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum. <Hyssopum.>Gratiam Spiritus sancti, quae nostrae emundationi cooperatur. Unde: <Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor,>etc. Psal. L.

5<Super aquas,>etc. Baptismatis. <Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus>Rom. 6..

6<Tinget in sanguine,>etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.

7<Septies ut jure purgetur.>Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem daemonibus. <Et dimittet passerem.>Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus.

8<Vestimenta sua.>Opera et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit. <Purificatusque,>vere. Superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est, mundari aptam. <Extra tabernaculum.>Consortium sanctorum, a quo excluduntur peccatores. Unde <cum hujusmodi nec cibum sumere>I Cor. 5.

9<Capillos.>Cogitationes quae ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti praebent: sicut capilli capitis. <Et supercilia.>Quae hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant. <Totius corporis.>Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, si novae cogitationes ad meliora pullulant veteribus abrasis.

10<Die octavo.>Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quae patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. <Postquam.>Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi praecepit, octava die alia sacrificia substituit. Haec enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quae subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari praecepit. <Agnos immaculatos,>etc. Omnia haec figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. <Anniculam.>Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in praedictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. <Et tres decimas.>Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctae Trinitatis signari, tres decimas similae, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. <Similae.>Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. <Olei sextarium.>Quia fide intelligitur et agitur unumquodque praedictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostrae mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniae faciem praeferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.

11.

12.

13.

14<Supra extremum.>Ut auditum muniat, et cautum reddat: ne amplius vocem serpentis audiat. <Et pedis.>Ut in conspectu Dei motio nostra et via dirigatur. His enim supradictis custoditis per sanguinem agni et fidem ejus, quae nobis per misericordiam et compassionem ipsius donatur, intelligibilis lepra fugatur.

15.

16<Et asperget,>etc. Praesumit enim talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere peccata potuerit: unde septies aspergit, quia numerus est remissionis et gratiae.

17<Quod autem,>etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta, id est, actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistram manum, et intingit digitum dextrum in oleo, ut per arma justitiae a dextris et sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.

18.

19<Et faciet sacrificium,>etc. Per ea quae dicta sunt de delictis, possunt ea, quae pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia. <Holocaustum,>etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quaedam enim a pollutione leprae liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare praesentat.

20<Ponet super extremum auriculae dextrae illius qui,>etc. ORIG., hom. 8 in Levit. Vides quomodo ultimae et summae purificationis, etc., usque ad et per omnia Patris Filius reparetur.

21<Quod si pauper est et non potest manus ejus,>etc. HIERON. Hoc est, si divitias coelestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropaeum, se saltem servet invictum. <Quod si pauper est,>etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia praecipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; poenitentiam, emundationem intelligamus. Poenitentiae sunt opera necessaria, quae valeant delere peccata. Unde: <Facite ergo fructus dignos poenitentiae>Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio poenitentiae. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: <Factae sunt lacrymae meae panes die ac nocte;>et, <Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis,>etc. Psal. 14. Et, <Quia cinerem tanquam panem manducabam,>etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam poenitentiae, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.

22.

23.

24.

25.

26.

27.

28.

29.

30.

31.

32.

33.

34<Chanaan.>ISICH. Terra Chananaeorum Abrahae promissa est, etc., usque ad quod ibi patet <Salutate Nympham et domesticam ejus ecclesiam>Col. 4..

35.

36.

37.

38.

39.

40<Extra civitatem.>Non tantum extra domum, quia de universali Ecclesia sunt ejiciendi, quae est civitas Dei vivi.

41.

42<Lapidesque alios.>Dogmata veritatis, de quibus dicitur: <Lapides vivi volvuntur super terram>Zach. 9.; et alibi: <Quicunque aedificaverit super fundamentum aurum et argentum,>etc. I Cor. 3..

43.

44<Reversam lepram et parietes,>etc. Id est, si, ejectis pravis dogmatibus, expositione subtili rursus impietatis doctrina inveniatur aspersa.

45.

46.

47.

48<Quod si introiens,>etc. Memento quae legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam haereticorum exprimit; qui contra dispensationem incarnationis Christi agit: et ideo ad domum mundandum talia sacrificia adjicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possint exprimi, et peccata in se commissa sanari.

49.

50.

51.

52.

53.

54<Ista est lex.>Quia late leges leprae exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. <Leprae.>Impiae doctrinae, quae contingit etiam laicis, ideo additum est: <Vir aut mulier in quo fuerit plaga leprae et eat.>Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post haec lepram, quae est in virtutibus, posuit, haec enim sunt animae vestimenta. Inde quae est in Ecclesiae doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quae est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.

55.

56.

57.