Chapter 26

1<Tabernaculum vero ita et fiet,>etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinae et propriae dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. <De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas.>ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.

2<Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quatuor,>etc. ID., ibid. Si ab uno usque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraveris, usque ad ut per fidem et opera bona ad requiem tendat. <Unius mensurae,>etc. ID., ibid. Etsi variante pictura cortinae differebant, una tamen erant omnes longitudinis et latitudinis mensura temperatae, quia etsi donationes habent electi differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. ID., ubi supra. Narrat Josephus, etc., usque ad quasi una decem cortinarum connexione tabernaculum decoratur.

3.

4<Ansulas hyacinthinas in lateribus,>etc. ID., ibid. Ansulis hyacinthinis cortinae invicem copulantur, etc., usque ad et in ea se perpetuo mansuros confidunt. BEDA, ibid. Praeceptum est quoque fieri fimbrias per angulos palliorum, etc., usque ad a quatuor ventis collecti, indivisibili societate conjungemur.

5<Quinquagenas,>etc. ID., ibid. In quinquagesimo anno, etc., usque ad et in cujus perceptione veraciter quiescitur et gaudetur, recte figuratur. ID., ibid. Quinquaginta ansulas habent cortinae, quia dono Spiritu sancti agitur, ut in societate pacis, quae est vinculum perfectionis, sibi invicem copulentur electi: futurae quoque spes et memoria societatis et pacis, quae in hac vita habetur, temporibus vel locis discretos una facit pietate concordes. ID., ibid. Cortinae in utraque parte habent ansas, etc., usque ad cum justi concordi virtutum qualitate foederantur. <Facies et quinquaginta circulos.>ID., ibid. Hoc plenius explicatur, cum dicitur, etc., usque ad imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur.

6.

7<Facies et saga,>etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: <Fecit et saga undecim de pilis caprarum,>etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quae occulto Dei judicio quamvis dure praeferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. <Facies et saga,>etc. ID., ibid. Cilicium poenitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantae sint perfectionis declaratur, cum dicitur: <Longitudo sagi unius,>etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quaest. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., <usque ad et quorum tecta sunt peccata.><Ad operiendum,>scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus caeruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiae sinu proficiunt praepositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.

8<Longitudo sagi unius.>BEDA, lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Longitudo habet denarium numerum, etc., usque ad qui tamen secundum humanae perfectionis modum inter homines sublimantur. <Aequa erit mensura.>ID., ibid. Quia una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, etc., usque ad ubi solida parietis firmitas aberat. ID., ibid. Intuere etiam mensuram cortinarum, etc., usque ad Haec de cortinis. ID., ibid. Saga tricenos habet cubitos longitudinis, etc., usque ad eo quod sint duces sequentium domini gregum.

9<Sextum sagum in fronte.>Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicae passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicae passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: <Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis.>Dicit et de imitatione passionis: <Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.>

10<Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius.>BEDA, ibid. Ut haec supra in cortinis exposuimus, etc., usque ad tanto auxilium proximi, quo confortetur, inquirit.

11<Aeneas quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum,>etc. ID. Bene autem fibulae sunt aeneae, de vocali, scilicet metallo factae, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: <Domine,>inquit <exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.>

12<Quod autem superfuerit,>etc. ID., ibid. Haec ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas.

13<Et cubitus.>Quia cortinas uno cubito transibant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali, ideoque ad terram perveniebant, quia haec triginta cubitos longitudinis, illae duos minus habebant.

14<Facies et operimentum.>STRAB. Primum erat operimentum cortinarum ex bysso, purpura et cocco; secundum sagorum undecim; tertium ex rubricatis pellibus arietum; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortinae autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent; saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricatae vel ianthinae, tectum tantum operiebant, nec ad altera declinabant. <De pellibus,>etc. BED., ibid., cap. 4. Arietes sunt doctores, gregis Dominici duces. Unde: <Afferte Domino, filii Dei, afferte,>etc. Quasi, o angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in coelos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Aegypto egressi helin, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palmae, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret. <Rubricatis.>ID., ibid. Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, etc., usque ad ne inter pressuras deficiant, muniunt <De ianthinis pellibus.>ID., ibid. Hyacinthus coelestis est coloris, etc., usque ad id est coeli vitam imitantes.

15<De lignis setim.>ID., ibid. Hae tabulae apostolos et successores, per quorum sermonem Ecclesia dilatata est, significant, etc., usque ad nec translatum est nomen Hebraeum, quia vix apud alios invenitur hoc lignum.

16<Singulae denos cubitos habent in longitudine, in latitudine cubitum ac semissem.>BEDA, ibid. Longitudo tabularum altitudo est quae decem cubitos habebat, etc., <usque ad: et ostendam illi salutare meum>Psal. 90..

17<In lateribus.>ID., ibid. Incastratur in lateribus tabularum, etc., usque ad sinu amoris suscipimus, et nos ab illis suscipi credimus.

18<Quarum viginti erunt in latere meridiano.>ID., ubi supra, cap. 6. Quanta fuerit longitudo tabernaculi, etc., usque ad ne quis sibi virtutes sine opere putet sufficere.

19<Quibus quadraginta bases argenteas,>etc. ID., ibid. Bases, quibus tabulae sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistae, quae scribere et praedicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde: <Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas.>Et alibi: <Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturae prophetarum>Matth. 21.. Et Petrus ait: <Habemus firmiorem propheticum sermonem>II Petr. 1.. BED., GREG. Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositae fabricae pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam praedicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita praedicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binae conjunctae singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetae in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes praedicatores aedificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiae non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum praecedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit. BEDA. Bene singulis tabulis binae bases supponuntur, ut consensus propheticae attestationis, in omnibus quae Apostoli dixere, monstretur. Vel binae per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium praesignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitae praesentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis.

20<In latere quoque secundo.>Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, quae dudum lucem scientiae legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quae usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur: <Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere>Isa. 43.. Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meae confessionis et amoris. Quin et plebi Israeliticae quae jam meae cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. <Viginti tabulae.>BEDA. Unius autem numeri, et mensurarum, et facturae, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos praedicatur, et ad terram uterque regni coelestis promissam vocatur. De utroque generale praeceptum accipiunt: <Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae>Marc. 16., id est praeputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur: <Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.>

21<Binae bases.>Basis est fundamentum a Graeco , id est fundo. Per bases prophetae significantur, quorum auctoritati apostoli et omnes doctores innituntur. Binae autem dicuntur propter concordiam prophetarum, qui omnes unum senserunt.

22<Ad occidentalem,>etc. BEDA, ibid. Occidentalis plaga, etc., usque ad usque ad finem saeculi sunt in Ecclesia permansuri. <Ad occidentalem vero plagam,>etc. ID., ibid. Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, etc., usque ad sed etiam pro malis a quibus liberavit. ID. Bene plaga occidentalis, quae mare respicere dicta est, sex tabulis constat: quia in senario boni operis consummatio notatur: quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit; in illo hominem in principio creavit; in illo genus humanum sua passione restauravit. Vel quia sunt sex aetates saeculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad aeternam et resurrectionis gloriam perveniamus.

23<Et rursum alias duas.>ID. Quia rursum aliae duae tabulae, exceptis sex primis, in angulum jubentur erigi post tergum tabernaculi, quae venientem ab orientali plaga parietem excipiunt, et occidentalis plagae parieti conjunguntur, ad remunerationem futurae vitae pertinet, quae post labores et tempora unius vitae secura vel securata est, divisa in sabbatismum, id est, requiem animarum post absolutionem corporum, et gloriam resurrectionis utrique populo communis nullo fine terminandam.

24<Eruntque sibi conjunctae.>ID., ibid. Quia omnis electorum vita una fide et charitate ad coelestia tendit, et in unum finem visionis divinae pervenit, et in una voce recti dogmatis omnis sanctorum praedicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum si quod unus propheta aut Apostolus dixisset, alius negaret <Duabus quoque tabulis,>etc. BEDA, ibid. Angulares tabulae tabulis parietum per omnia sunt conjunctae, etc., usque ad prophetae consona voce futura esse praedixerunt. ID., ibid. Hic non dicitur mensura basium, etc., usque ad sed immobile secura quiete servaretur. <Facies et vectes de lignis,>etc. ID., ibid., cap. 7. Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent, etc., usque ad nec alia quam legis mandata subdidit.

25.

26.

27.

28.

29<Ipsas quoque tabulas deaurabis>ID., ibid. Tabulae deauratae tabernaculi praefulgent, etc., usque ad sed etiam supernae retributionis lucem legunt. <Quos operies laminis.>ID., ibid. Laminis aureis vectes operiuntur, etc., usque ad cum spiritualis intelligentia mysteriis plena ostenditur.

30<Eriges tabernaculum.>ID., ibid. Exemplum tabernaculi, etc., usque ad opus animumque componunt.

31<Facies et velum.>ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta litteram pulchritudini coelestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in coelo picturas notabis. <Facies et velum,>etc. ID., ibid. Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis. <Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto.>ID., ibid. Hactenus de pariete meridiano, etc., usque ad averso sole colores.

32<Quod appendes ante quatuor,>etc. ID., ibid. Quatuor autem columnae, etc., usque ad hoc ibi non erit ubi nihil omnino mali. <Quae ipsae quidem deauratae.>ID., ibid. Deauratae sunt columnae ante quas appenditur velum, quia positae intra velum coeli virtutes angelorum summae claritatis gratia vestitae sunt. Capita habent aurea, quia mentem, qua reguntur, praesentia divinae cognitionis et visionis habent illustratam. ID., ibid. Habent columnae bases argenteas, etc., usque ad argento verborum nitor ostenditur. GREG., Moral. lib. 28, cap. 6. Quatuor columnarum bases jubet esse argenteas, etc., usque ad evangelistarum dicta ore et opere portant.

33<Inseretur autem velum,>etc. BED., ubi supra. Quia in aeterno consilio Divinitatis erat, etc., <usque ad: in die judicii.><Intra quod pones arcam testimonii,>etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem coelos coelorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. <Dividentur.>Quia Ecclesia, quae ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo coeli, habet ab invicem segregatos.

34.

35<Mensamque extra velum,>etc. ID. ibid. Mensa et candelabrum tabernaculi temporalia Dei beneficia significant, etc., usque ad testimonium perhibens ei.

36<Facies et tentorium,>etc. ID., ibid., cap. 9. Exposita narratione de velo, etc., usque ad quia continentia carnis et animi gaudebat. ID. Erat ad litteram tabernaculum domus Deo consecrata, etc., usque ad latitudinis quinquaginta.

37<Et quinque columnas.>ID., ibid. Columnae quibus tentorium suspenditur, etc., usque ad nondum patefacta evangelica Scriptura. <Lignorum setim.>ID., ibid. Columnae de lignis, etc., <usque ad: sed Jesum Christum.><Quarum erunt capita aurea,>etc., ID., ibid. Aurea capita Christum significant, etc., usque ad electorum animabus corruptione carentibus aedificatur.