Chapter 35

1.

2.

3.

4<Dederunt ergo ei,>etc. HIER. Q. in Gen., tom. 3 Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quae est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate vitae ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsae doctrinae phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas. <Et inaures,>etc. AUG. Quaeritur quale inaures, quae ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum.

5.

6<Venit igitur Jacob Suzam,>etc. AUG. Notandum est tria nomina hujus civitatis esse commemorata, etc., usque ad multis de causis adduntur nomina vel mutantur. HIERON. Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, <amygdalum,>antea esse vocatam.

7.

8.

9.

10<Non vocaberis ultra,>etc. AUG. Quaeritur cum semel dictum sit, <Non vocaberis ultra Jacob,>etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum praemium erit. HIERON. <Non vocaberis ultra Jacob,>etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo praedicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur.

11<Cresce et multiplicare.>Moraliter. Haec promissio ad spirituale semen Jacob pertinet, sicut jam ante de Abraham dictum est. Omnes enim qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus suis deponunt, et mentis oculos ad Deum intendunt, recte ad Jacob pertinent, cujus fidem et actus imitantur. <Regesque de lumbis ejus egredientur,>id est, sancti qui secundum voluntatem Dei se et subditos vere regunt: de cujus semine spirituali, id est imitatione fidei, in bonis operibus fecundantur.

12.

13.

14<Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat,>etc. AUG. Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi libare.

15.

16<Ephratam.>HIERON. Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim <frugifera>et <domus panis,>propter panem qui de coelo descendit.

17.

18<Egrediente autem,>etc. ISID. Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit <filium doloris mei?>Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae tempore persecutionis suae? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quae est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: <Sanguis ejus super nos, et super filios nostros>Matth. 27. <Et factum est cum dimitteret animam.>HIERON. Siquidem moriebatur, <vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin.>In Hebraeo similitudo nominis resonat, <filius enim doloris mei,>quod nomen moriens mater imposuit, dicitur <Bennoni. Filius vero dextrae,>id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur <Benjamin.>Unde errant qui putant Benjamin <filium dierum>interpretari: dextera enim dicitur <iamin,>et finitur in <n;>dies vero appellatur <iamim,>et terminatur in <m.>

19.

20.

21<Egressus inde,>etc. HIERON. Hunc locum volunt esse Hebraei, etc., usque ad vel quod verius est quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur.

22<Abiit Ruben,>etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Israel figuratur: qui thorum concubinae polluit, id est legem Veteris Testamenti praevaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: <Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera,>etc. <Erant autem,>etc. AUG. Quaeritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.

23.

24.

25.

26.

27<Civitatem Arbee.>HIERON. Pro <Arbee>in LXX <campum>habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahae dicta est. <Civitatem Arbee,>etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum.

28.

29.